You're right, as usual. Of course, I prefer this part, for obvious reasons:
Nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. Est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum - laudabo inimicum - quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. |