Did you get that Cannibal-FPTP?? no??
Skipping the US Shopping-History-Discovery-Channel-Fascination with cannibalism, although holy blood and body every sunday, there is actually a manifesto, although I thought that was not such a problem in Canada.
corpse.org
Tupi or not tupi that is the question, in any FPTP-system.
Btw, some good northern weekly news
yleradio1.fi
ra.yle.fi
Skipping the regular Bush
Hodorkovski in carcerem coniectus
Mihail Hodorkovski, moderator societatis petroleariae Iukos, quae maxima est in Russia, in aeriportu Novosibirscano, quo aeroplanum eius privatum descenderat, comprehensus est. Inde Moscuam deportatus in carcerem coniectus est. Magistratus Russi iam diu in Hodorkovski inquirunt, in quem septem crimina intenta sunt.
Accusatur inter alia evasionis fiscalis, fraudis, falsificationis documentorum. Plerique commentatores politici censuerunt inquisitiones in societatem Iukos esse politicas, quia susceptae essent paulo post, quam Hodorkovski pollicitus esset se in comitiis Russiae parlamentariis, mense Decembri futuris, partes praesidenti Putin oppositas sustenturum esse. Hodorkovski, vir quadraginta annorum, cuius parentes erant operarii fabricae Moscuensis, hodie ditissimus Russorum habetur, nam possessiones eius paene septem miliardis euronum aestimantur.
Illo in carcerem coniecto negotiatores Russi timent, ne regimen de bonis publicis ad privatam administrationem translatis rursus inquirere incipiat. Nam Unione Sovietica dissoluta pretiosissimae possessiones rei publicae vili pretio venierunt, quo factum est, ut quidam emptores maximas sibi divitias pararent, cum plerique Russi in paupertate manerent. Praesidens Putin monuit omnes cives, cum scribas modestos, officiales regiminis, mercatores, tum etiam negotiatores, licet miliarda dollarorum possiderent, apud iudices pares esse debere. |