SI
SI
discoversearch

We've detected that you're using an ad content blocking browser plug-in or feature. Ads provide a critical source of revenue to the continued operation of Silicon Investor.  We ask that you disable ad blocking while on Silicon Investor in the best interests of our community.  If you are not using an ad blocker but are still receiving this message, make sure your browser's tracking protection is set to the 'standard' level.
Politics : Stop the War! -- Ignore unavailable to you. Want to Upgrade?


To: Elmer Flugum who wrote (18424)6/14/2003 6:12:22 PM
From: 49thMIMOMander  Respond to of 21614
 
MUSEUM BAGDATENSE APERIETUR, MUMIA NEFERTITIS REPERTA

POLONI UNIONEM COMPROBAVERUNT
Septimana vergente suffragium populare in Polonia factum est,
quo cives sententiam rogati sunt, an patriam ad Unionem
Europaeam adiungendam esse censerent necne. Sexaginta fere
centesimae civium ad urnas accesserunt. Ex eis prope octoginta
centesimae pro Unione sententiam dederunt. Poloni enim ab
Europa libertatem, securitatem, prosperitatem exspectant.
Eventu suffragii popularis palam facto praesidens Poloniae
Alexander Kwasniewski monuit patriam suam in Unionem
Europaeam accedendo in familiam Europae reverti. Inter
praesidentatum eius Polonia, quae antea civitas satelles fuerat
Unionis Sovieticae, cum NATOne sive Confoederatione
Atlantica iam coniuncta est.

Summus fautor Unionis Europaeae fuit papa Ioannes Paulus II,
qui censebat Poloniae, cum membrum esset Unionis, iustitiam
historicam allatum iri. Multi autem ex Polonis, quorum maior
pars sunt fideles catholici, legem Unionis fundamentalem
vituperaverunt, quod in illa nulla mentio Dei et traditionis
Christianae esset. Ad easdem vituperationes accessit
praesidens Kwasniewski, quamvis atheus et communista, cum
confessus est templum Christianum semper fuisse medium
aedificium omnium urbium Europaearum neque mores
Christianos ab antiquitate traditos esse neglegendos. Alii autem
mutationibus oeconomicis cum Unione futuris sollicitantur.

MUSEUM BAGDATENSE APERIETUR
Museum archaeologicum Bagdatense, quod bello Iraquico
confecto a latronibus vastabatur, mense Iulio rursus aperietur.
Maior pars rerum pretiosarum, quae interisse putabantur,
repertae sunt. Nam administri et operarii musei multas
collectiones historicas ante bellum in cellis clandestinis aut
domibus suis abscondiderant. Antea circiter centum septuaginta
milia rerum expositarum perisse aut furto ablata esse
aestimabantur. Nunc autem, rebus absconditis in museum
restitutis, non plus quam tria milia desunt. Ex thesauris historicis
maioris momenti tantum triginta tres nondum reperti sunt, inter
eos tabulae antiquissimae litteris cuneatis scriptae.

MUMIA NEFERTITIS REPERTA
Archaeologi Britanni credunt se mumiam Nefertitis repperisse,
quae pulchritudinis fama per totum orbem antiquum erat
clarissima. Fuit coniux pharaonis Achenatenis, qui quarto
decimo saeculo ante Christum natum in Aegypto regnavit.
Cella, quod sepulcrum Nefertitis esse creditur, post
investigationes duodecim annorum in Valle Regum prope
Thebas inventa est. Post mortem Achenatenis et Nefertitis
Aegyptii propter controversias religiosas nomina eorum ex
monumentis deleverunt. Ideo de mumia a Britannis reperta
disputatio orta est, quia quidam viri docti non credunt
Nefertitim, quae gratiam popularem iam ante mortem
perdidisset, in Valle Regum sepeliri potuisse.

Nuntios Latinos 13.6.2003 redegit Tuomo Pekkanen

-------------------

OK, for the Byrds..

yle.fi

Unluckily the collection of Elvis in Latin is not available for free, Jail House
Rock might make both the Pope (he already did) and Byrd rock.